Latin · Dactylic hexameter
LIBER SECVNDVS
Raphael Thorius, Hymnus tabaci 44
Unproofread scanNot analysed yet
Quale in Virginia, &Bormudae nascitur arvis,
Abijce, &aurigis foenum, nautisque relinque:
Pungit enim tunicas oculi, cerebrique voluera;
Qui bibet, ille graves ad opus mirabitur armos.
Pandiculator erit, malas diducet hiantes,
Et, nisi acuta fames stimulat, projectus ad ignem
Gaudebit seram stertendo adducere noctem.
Ante alios fugite ô Musarum sancta propago,
Qui veterum è chartis Sophiae defossa metalla
Eruitis vigiles, deprensum per sua signa
Profligate scelus mangonum, &tradite flammis,
Est qui delicias alieno ex orbe petitas
Captat adulterio, dum, quam Scytha fuste peremit,
Miscet odoratae tabum ferale capellae.
Stillam alius marathri jungit, vel pinguis anisi,
Chalcanthive notam, quae linguae affusa saporem
Exhibet, ut Lybicae mixta melligine cannae;
Omnia damnose, ne dicam molliter: artem
Qui Naturae adhibet, matris nisi consulat ora,
Turbat opus, non addit opem: quod si tamen unquam
Lascivire libet, laudique adjungere laudem,
Sumite lignum aloes, cujus levis assula pleno
Fixa tubo totum fragrans perfundet acervum,
Et cerebri ventres grato recreabit odore.
Sed neque congestis dapibus conjungite fumos:
Inde coqui turbatur opus, si clausa superne
Ostia pulsantur, tum semielixa deorsum