Latin · Dactylic hexameter
IN EIVSDEM
Raphael Thorius, Hymnus tabaci 56-2
Unproofread scanNot analysed yet
UMVS habet finem, nec enim omnis nubibus istis
Discedit conviva satur. diversa palatis
Diversis sapiunt. hic apponuntur amicis
Brumales epulae, doctis sermonibus horae
Falluntur. solvit, sua per convivia, frigus
Thorius, &ventrem pariter cum lumine pascit.
Non opus est dapibus, parvisve paratibus, oret,
More suo, veniam. dat condimenta palato
Grata omni, novit quibus est jus aptius herbis.
O utinam, Thori, vestris mihi posse daretur
Colloquiisque frui, lautisque accumbere mensis:
Nil ego contulerim tam docto sanus amico.
Fallor: an &mensis adsum conviva secundis.
Hoc erat in votis, coenantes inter amicos
Dulce mihi furere est. nec enim magis ulla palato
Grata datur, quam quae condita leporibus, esca.
LVD. à KINSCHOT.