Latin
1.22 to 1.30
Regula ad Monachos, SANCTORUM PATRUM SERAPIONIS, MACARII, PAPHNUTII, et alterius MACARII, REGULA AD MONACHOS I. 1.22-30
Not analysed yet
CAPUT VIII. Idemque: Qualiter peregrini hospites suscipiantur. Venientibus eis nullus nisi unus, cui cura circa hospitale fuerit injuncta occurrat, et responsum det venientibus. Orare, vel pacem offerre non liceat ulli, nisi primo videatur ab eo, qui praeest, patre; et oratione simul peracta, sequatur ordine suo pacis officium reddere. Nec licebit alicui fratri cum superveniente sermocinari: non sit ulli cura interrogandi, unde venerit, quid venerit, vel quando ambulaturus sit, nisi soli, qui praeest, patri, aut quibus ipse jusserit. Venientibus vero fratribus ad horam refectionis non licebit peregrino fratri cum fratribus manducare, nisi cum eo, qui praeest, patre, ut possit aedificari. Nulli licebit cum eo loqui; nec alicujus audiatur sermo, nisi divinus, qui ex pagina proferatur, et ejus qui praeest patris, vel quibus ipse jusserit loqui, ut aliquid de Deo conveniat. CAPUT IX. Qualiter jejuniorum ordo teneatur. Paphnutius dixit: Magna et utilia ad animae salutem dicta sunt, fratres; nec hoc tacendum est, qualiter jejuniorum ordo tenendus sit. Nec aliud huic firmitati testimonium convenit, dulcissimi fratres, nisi illud quod dicit: "Petrus autem et Joannes ascendebant in templum circa horam orationis nonam." [Act. iii,1] Debet ergo iste ordo teneri, fratres, ut nullo die nisi hora nona reficiantur fratres in monasterio, excepta dominica die et quinquagesima Pentecostes. Die autem dominica nihil aliud agant, nisi Deo vaceat, ne pro aliqua occasione se velint aut alios excusare. Tamen contestor fratres, quod nulla operatio in die illa sancta comperiatur, nisi tantum hymnis et Psalmis, et canticis spiritualibus dies illa transigatur. CAPUT X. Idem ipse: Qualiter fratres debent operari. Idemque praecipimus. Debent ergo fratres istum ordinem tenere. A prima hora usque ad horam tertiam Deo vacent fratres; a tertia vero usque ad nonam, quidquid injunctum fuerit a patre, sine aliqua murmuratione faciant. Meminisse debent hi, quibus injungitur, dictum Apostoli: "Omnia quae facitis, sine murmuratione facite." [Philip. ii,14] Timere debent illud dictum terribile "Nolite murmurare, sicut quidam eorum murmuraverunt, et ab exterminatore perierunt." [1 Cor. x,10] Debet etiam qui praeest pater, opus quod faciendum est uni injungere, ut caeteri ejus praecepto cui injunctum fuerit, fratres obediant sine querela.