Latin
1.31 to 1.39
Regula ad Monachos, SANCTORUM PATRUM SERAPIONIS, MACARII, PAPHNUTII, et alterius MACARII, REGULA AD MONACHOS I. 1.31-39
Not analysed yet
CAPUT XI. Qualiter infirmitas vel possibilitas corporum ab eo, qui praeest, patre, cognoscenda sit. Si quis ex fratribus pro jejunio, vel operibus manuum suarum quae Apostolus praecepit: "Operantes manibus nostris, ne quem vestrum gravaremus." [1 Cor. ix,27] Si is, qui talis est, fuerit infirmitate obsessus, providendum est ab eo, qui praeest, qualiter ipsa infirmitas sustentetur. Quod si infirmus est animo hujusmodi frater, oportet eum frequentius operari, considerando Apostolum, qualiter corpus suum servituti redigit. Hoc autem observandum est, ut in nullo voluntatem suam faciat ille. CAPUT XII. Qualiter officiis mutuis se fratres praeveniant. Si congregatio multa est, debet is, qui praeest, pater, disponere hebdomadarios, et ordinem officii, quo sibi invicem succedant ad ministrandum; et decernere debet ille, quomodo debeat esse, qui cellarium fratrum contineat. Debet talis tantummodo eligi, qui possit in omnibus gulae suae suggestionibus dominari, et evangelico ordine fratribus suis victum gubernare; qui timeat Judae sententiam, qui ab initio fur fuit. [Joan. xii,6] Studere debet qui huic officio deputatur, ut audiat: "Quia qui bene ministraverit, bonum gradum acquirit," [1 Tim. iii,13] et animae suae lucrum facit. Nosse debent etiam fratres, quia quidquid in monasterio tractatur, sive in vasis, sive in ferramentis, vel caetera omnia, esse sanctificata. Si quis de fratribus aliquid negligenter tractaverit, partem se habere noverit cum illo rege, qui in vasis domus Dei sanctificatis cum suis bibebat concubinis, et qualem meruit vindictam. Custodienda sunt ista praecepta, et per singulos dies in aures fratrum recitanda sunt, ut non condemnentur in peccatis suis. CAPUT XIII. Qualiter inter se monasteria pacem firmam obtineant. Alius Macarius dixit: Quoniam Veritas protestatur, quae dicit: "In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum," [Matth. xviii,16] firmanda ergo est regula pietatis; nec tacendum est, qualiter inter se monasteria pacem firmam obtineant. Non licebit de alio monasterio, sine voluntate ejus, qui praeest, patris, fratres recipere; sed nec videre oportet, dicente Apostolo: "Quia qui primam fidem irritam fecit, est infideli deterior." [1 Tim. v,8 &12] Quod si precatus fuerit ab eo, qui praeest, patre, ut in alio monasterio ingrediatur, commendetur ab eo ei, qui praeest, ubi esse desiderat; et sic suscipiatur. Nam sine voluntate ejus, qui praeesse debet in monasterio, patris, nullatenus alibi recipiatur frater. Quod si praesumpserit talia facere, noverit se in synodo episcoporum, aut in conventu fratrum suorum in audientiam venire; et tunc recedet tanquam junior suus, donec ab eo, cui injuriam fecit, veniam petat; ut non per ipsius vitium alii despiciantur patres. Ille vero monachus quantos fratres in alio monasterio invenerit, tantos se noverit habere priores. Nec attendendum est, qui fuit antea; sed probandum est, qualis esse coeperit. Susceptus vero si habere videtur aliquid, sive in rebus, sive in codicibus, ultra ei possidere non licebit, ut possit esse perfectus, quod alibi non potuit. Residentibus vero fratribus, si fuerit aliqua de Scripturis collatio, et fuerit ex his talis scitus, non ei licebit aliquid dicere, nisi praeceptum ei fuerit a patre.