Latin
1.49 to 1.55
Regula ad Monachos, SANCTORUM PATRUM SERAPIONIS, MACARII, PAPHNUTII, et alterius MACARII, REGULA AD MONACHOS I. 1.49-55
Not analysed yet
SS. PATRUM REGULA AD MONACHOS II. PRAEFATIO. Cum resideremus in unum in nomine Domini nostri Jesu Christi, secundum traditionem Patrum sanctorum virorum, visum est nobis conscribere vel Regulam ordinare, quae in monasterio teneatur ad profectum fratrum; ut neque nos laboremus; neque sanctus praepositus, qui constitutus est in loco, dubitationem aliquam pati possit: ut omnes "Unanimes, sicut scriptum est, et unum sentientes, [Philip. ii,2] invicem honorantes," ea quae statuta sunt a Domino jugi observatione custodiant. I. Ante omnia habentes charitatem, humilitatem, patientiam, mansuetudinem, [Colos. iii,12-14] vel caeteraque docet sanctus Apostolus; ita ut nemo quidquam suum vindicet, sed sicut scriptum est in Actibus Apostolorum, habeant omnia communia. [Act. iv,32] Ille vero qui praepositus est, Dei judicium et ordinationem sacerdotis in omnibus timere, diligere et obaudire debet secundum veritatem: quia si quis illum putat se spernere, Deum spernit; sicut scriptum est: "Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit; et qui me spernit, spernit eum, qui me misit." [Luc. x,16] Ita ut sine ipsius voluntate nullus frater quidquam agat, neque accipiat ab aliquo aliquid, neque det, nec usquam prorsus recedat sine verbo. II. Observantes etiam hoc, ut non se invicem fabulis vanis destruant, sed unusquisque opus suum meditetur et custodiat, et cogitationes habeat apud Deum. In conventu omnium nullus junior quidquam nisi interrogatus loquatur. Caeterum si quis vult consolationem accipere vel verbum audire, secretum et opportunum tempus requirat. III. Advenienti peregrino nihil plus exhibeat quam pacem: reliquum non sit illi cura unde venerit, pro quo venerit, vel quando ambulaturus sit, nec se jungat ad fabulas cum illo. IV. Illud quoque observandum est, ut praesente seniore quocumque, vel praecedente in ordine psallendi, sequens non habeat facultatem loquendi vel aliquid praesumendi, nisi tantum is qui in ordine, ut dictum est, praecedere videtur. Hoc usque ad imum ante omnia in oratione, seu in opere, sive in responso dando erit servandum. Si vero simplicior fuerit, vel impeditior sermone, et dederit locum, ita demum sequens loquatur. "Omnia tamen in charitate fiant," [1 Cor. xvi,14] non per contentionem vel aliquam praesumptionem.