Latin
1.56 to 1.58
Regula ad Monachos, SANCTORUM PATRUM SERAPIONIS, MACARII, PAPHNUTII, et alterius MACARII, REGULA AD MONACHOS I. 1.56-58
Not analysed yet
V. Cursus vero orationum vel Psalmorum, sicut dudum statutum est, ultra tempus istud meditandi operandique servabitur. Ita meditationem habeant fratres, ut usque ad horam secundam legant; si tamen nulla causa extiterit, qua necesse sit etiam praetermissa meditatione aliquid fieri in commune. Post horam vero secundam unusquisque ad opus suum paratus sit, et usque ad horam nonam quidquid injunctum fuerit, "Sine murmuratione vel haesitatione" [Philip. ii,14] perficiat, sicut docet sanctus Apostolus. Si quis autem murmuraverit, vel contentiosus extiterit, aut opponens in aliquo contrariam voluntatem praeceptis, digne correctus tandiu obstineat, quandiu vel culpae qualitas poposcerit, vel se poenitendo humiliaverit atque emendaverit. Correctus autem non audeat usquam recedere. Si quis vero de fratribus, vel qui in oratorio sunt, vel qui in cellis consistunt, ejus errori consenserit, culpabilis erit, atque excommunicatione dignissimus. VI. Ad horam vero orationis, dato signo, si quis non statim praetermisse omni opere quod agit, (quia nihil orationi praeponendum est,) paratus fuerit, foras excludatur confundendus. Operam vero dabunt singuli fratres, ut tempore quo Missae (12) fiunt, sive die, sive nocte, quando diutius ad orationem standum est, non deficiant, vel superfluo foras recedant; quia scriptum est in Evangelio: "Oportet autem semper orare, et non deficere." [Luc. xviii,1] Et in alio loco: "Non impediaris orare semper." [Eccli. xviii,22] Si quis autem non necessitate, sed magis vitio procedendum putaverit, sciat se, cum deprehensus fuerit, culpabilem judicandum; quia per suam negligentiam et alios in vitium mittit. In vigiliis observandum est, quando omnes conveniunt, quicumque gravatur somno, et exit foras, non se fabulis occupet, sed statim redeat ad opus ad quod convenitur. In congregatione autem ipsa ubi legitur, aurem semper ad Scripturas habeant, et silentium observent omnes. VII. Hoc etiam addendum fuit, ut frater qui pro qualibet culpa arguitur vel increpatur, patientiam habeat, et non respondeat arguenti; sed humiliet se in omnibus secundum praeceptum Domini dicentis: "Quia Deus humilibus dat gratiam, superbis autem resistit." [1 Petr. v,5] Et, "Qui se humiliat, exaltabitur." [Luc. xiv,11] Qui vero saepius correptus non se emendaverit, novissimus in ordine stare jubeatur; sicut Dominus dixit: "Sit tibi sicut ethnicus et publicanus." [Matth. xviii,27] Ad mensam autem specialiter nullus loquatur, nisi qui praeest, vel qui interrogatus fuerit.