Latin
1.65 to 1.73
Regula ad Monachos, SANCTORUM PATRUM SERAPIONIS, MACARII, PAPHNUTII, et alterius MACARII, REGULA AD MONACHOS I. 1.65-73
Not analysed yet
VI. Ad horam vero orationis dato signo, qui non statim praetermisso omni opere quod agit (quia nihil orationi praeponendum est) paratus fuerit, ab abbate vel praeposito corripiatur, et nisi prostratus veniam petierit, excommunicetur. VII. Ad mensam autem specialiter nullus loquatur, nisi qui praeest, vel qui interrogatus fuerit. VIII. Ad necessaria quaerenda in cellula, bini egrediantur vel terni fratres, et ita illi, quibus creditur, non qui verbositatem aut gulam sectantur. IX. Si quis vero extra conscientiam abbatis vel praepositi, qualemcumque locum egressus, gulae vel ebrietati se sociaverit; aut si in proximo transmissus, pro sua levitate vel gula, non statim expedita necessitate ad cellam redierit; cun in id facinus fuerit detectus, ut canones docent aut triginta diebus a communione separetur, aut virgis caesus emendetur. X. Quod si casu quis frater de cellula ex qualibet scandali causa exire voluerit, nihil penitus nisi nugalissimo induatur vestimento, et extra communionem infidelis discedat. XI. Illud quoque statuimus, ut abbates omni tempore cum fratribus reficiant; quia eo tempore, quo fratres aut pro negligentia arguere, aut spirituali debent sermone imbuere, absque certa necessitate se removere non debent. XII. Id etiam pro custodienda fama specialiter statuimus, ut nullus monachus in infirmitate positus, relicto monasterio, parentum suorum studio commendetur; quia magis eum saecularium spectaculorum visu aut auditu pollui censemus, quam ab aegritudine posse purgari. XIII. Si quis vero monachus furtum fecerit, quod potius sacrilegium dici potest, id censuimus ordinandum; ut junior virgis caesus tanti criminis reus nunquam officium clericatus excipiat; si vero jam clericus in id facinus fuerit deprehensus, nominis ipsius dignitate privetur: cui sufficere potest pro actus sui levitate, impleta poenitentiae satisfactione, communio. XIV. Monachum nisi abbatis sui aut permissu aut voluntate ad aliud monasterium commigrantem, nullus abbas aut suspicere aut retinere praesumat. Quod si ad districtiorem Regulam non pro actus sui levitate tendentem abbas suus ipsum ad alterum monasterium transire permiserit, ut inde postea sub aliqua occasione egredi praesumat, nulla ratione permittimus. Sane si quis post hanc diligentissimam sanctionem non observare quae sunt superius comprehensa praesumpserit, reum se Divinitatis pariter et fraternitatis judicio futurum esse cognoscat.