Latin
1.74 to 1.78
Regula ad Monachos, SANCTORUM PATRUM SERAPIONIS, MACARII, PAPHNUTII, et alterius MACARII, REGULA AD MONACHOS I. 1.74-78
Not analysed yet
REGULA ORIENTALIS EX PATRUM ORIENTALIUM REGULIS COLLECTA A VIGILIO DIACONO. I. Ut neque seniores in regendis fratribus inaniter laborent neque disciplina juniorum vacillet, quae abbatis conversatione stabilita firma sit, oportet abbatem irreprehensibilem esse, severum, patientem, jejunum, pium, humilem, ut doctoris et patris locum impleat, se ipsum formam praebens bonorum operam. [Tit. ii,7] Ad cujus ordinationem omnes fratres respiciant, nihil sine consilio et auctoritate ipsius facientes. Qui sustinens monasterii necessitates, de omnibus, quae in monasterio sunt, libere judicabit; nullius personam accipiens, nec ulli gratiam praestans; sed unumquemque secundum merita quotidianae conversationis in veritate judicans, admoneat, hortetur, castiget, condemnet; vel suscipiat, si ita utile videtur, venientes ad monasterium; vel ejiciat, si ita necessitas fuerit, male habitantes. II. In monasterio seniores sint duo, ad quos vel praesente abbate vel absente onmium fratrum disciplina, et omnis cura monasterii pertineat; dantes sibi vices per dies et dividentes inter se pondus ac necessitatem monasterii; ex quibus unus tempore suo praesens in monasterio semper erit, ad praestandum abbati solatium, vel obsequium advenientibus fratribus; et ad procedendum ubi necessitas communis exegerit, atque diligentiam circa omnia quae ad quotidianam custodiam et conversationem monasterii pertinent adhibendam; ut quaecumque ad obsequium usumque monasterii facienda sunt, sine negligentia et querela faciant. Alius cum fratribus erit, tempore suo exiturus cum ipsis ad omnia opera et omnem necessitatem, providens ne quid contra disciplinam faciant. Qui considerans omnes actus singulorum, si qua contra rationem facta viderit, vel per se emendet, vel abbati indicet. III. Ille vero qui secundum ordinem disciplinae ordinatione abbatis ex consilio et voluntate omnium fratrum fratribus praepositus est, omnem ad se curam de disciplina fratrum et diligentiam monasterii revocabit, habens potestatem, abbate absente, faciendi omnia quae abbas praesens facit. Ille autem patientiam, mansuetudinem, humilitatem, charitatem, aequitatem, sine personarum acceptione servabit; ita agens, ut nec abbati taedium generet, nec fratres intemperantia illius laborent. Haec observabit senior monasterii qui fratribus praepositus est, referens ad abbatem omnia, vel praecipue illa, quae per se non valuerit explicare.