Latin
1.79 to 1.89
Regula ad Monachos, SANCTORUM PATRUM SERAPIONIS, MACARII, PAPHNUTII, et alterius MACARII, REGULA AD MONACHOS I. 1.79-89
Not analysed yet
IV. Commendatum aliquod etiam a germano fratre nullus accipiat: nihil in cella sua absque praepositi jussione quispiam habeat, ne poma quidem vilissima, et caetera hujusmodi. V. Operantes vero fratres nihil loquantur saeculare: sed aut meditentur ea, quae sancta sunt, aut certe silebunt. VI. Qui autem coquinat, antequam fratres reficiant, non gustabit quidquam. VII. Nemo in cella aut in domo sua habeat quidquam praeter ea, quae in communi monasterii lege praecepta sunt. VIII. Cumque ad dormiendum se collocaverint, alter alteri non loquatur. Cellam alterius, nisi prius ad ostium percutiat, introire non audeat. IX. Mutare de his, quae a praeposito acceperit cum altero non audebit. Nec accipiat melius, et dabit deterius; aut e contrario dans melius et deterius accipiens. Nemo ab altero accipiat quidpiam, nisi praepositus jusserit. X. Clausa cella nullus dormiat; nec habeat cubiculum quod claudi possit; nisi forte aetati alicujus vel infirmitati pater monasterii concesserit. XI. Nemo a terra solvat funiculum absque jussione patris. Qui in monasterio fratrum invenerit quidpiam, suspendat, ut tollat qui cognoverit. XII. Ad collectam et ad psallendum nullus sibi occasionem inveniat, quibus se dicat occupatum quasi ire non possit. Et si in monasterio, vel in agro, aut in itinere, aut in quolibet ministerio fuerit, orandi et psallendi tempus non praetermittat. XIII. Qui minister est, habeat studium ne quid operis pereat in monasterio. In qualicumque omnino arte quae exercetur a fratribus, si quid perierit, et per negligentiam fuerit dissipatum, increpetur a patre minister operum: et ipse iterum increpet alium, qui opus perdiderit; duntaxat juxta voluntatem et praescientiam principis, absque quo nullus increpandi fratrem habebit potestatem. XIV. Si inventus fuerit unus e fratribus aliquid per contentionem agens, vel contradicens majoris imperio, increpabitur juxta mensuram peccati sui.