Latin
SIVE COS MOGRAPHICAE
Rembert Dodoens, De sphaera 10
Unproofread scanNot analysed yet
Plato verò atque Pythagoras à Deo creatum, &quantum ex eius natura corruptibilem, sed propter summam conditoris industriam cum singulari prudentia coniunctam, nunquàm interiturum. De Mundi partibus CAP. II. MVNDI partes duae sunt. Aetherea siue caelestis una, Elementaris altera: quae quidem propriae sunt, ac essentiales siue substantiales cognominantur. Haec continuis mutationibus &alterationibus subiacet: illa perpetuae lucis plena, inuariabilis, aeterno ac continuo agitur motu. Aliae verò, quas praeter has Mundi partes vocari contingit, impropriae &accidentales sunt: vt appellati Mundi cardines; itemque dextrae, sinistrae, anteriores, posterioresque partes. Accidentales autem hae dicuntur, quòd propriè Mundo non adsint (vtpote rotundo &vndequaque sibi simili) sed quia à nobis caelum intuentibus tales constituantur. Atque de his quidem prius, de essentialibus deinde agendum. De quatuor Mundi cardinibus.