Latin
SIVE COS MOGRAPHICAE
Rembert Dodoens, De sphaera 9
Unproofread scanNot analysed yet
SIVE COS MOGRAPHICAE ISAGOGES REMBERTI DODONAEI, de Mundo, &quae eò pertinent in genere, LIBER PRIMVS. Quid Mundus. CAP. I. VNDVS, siue vt Graeci Κόσμος caelum est, &cuncta quae eius ambitu, ac circumflexu teguntur. Primus autem omnium, vniuersam hanc cirι cumscriptionem Κόσμον, ex concinna digestione, ipsoque ordine pulcherrimo, quo à Deo summo opifice dispensatur, Pythagoras vocauit. Κόσμος enim rerum coagmentationem pulchrè, atque ordinatè digestam sonat. Eadem de caussa &hanc vniuersi structuram Latini Mundum dixerunt: ab omnimoda videlicet &absolutissima elegantia. Plures autem ac infinitos mundos, in infinito quodam vacuo Democritus, Epicurus, atque horum praeceptor Leucippus existimarunt. Plato verò, Thales, &tota Stoicorum secta, ac bona Peripateticorum pars vnum tantùm esse, eumque corporeum atque omnia comprehendentem dixerunt. Neutiquàm enim videretur perfectae, aut absolutae elegantiae, nisi omnia circuitu suo contineret. Totus igitur, vt inquit Plinius, in toto: immò verò ipse totum: finitus ac infinito similis: extra, intra cuncta compleaus in se: idem rerum naturae opus, &rerum ipsa natura. Hunc nonnulli aeternum, neque genitum, neque interiturum vnquàm affirmant.