Latin
CAPVT XII
Rembert Dodoens, De sphaera 101
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc fit vt rarius Solis deliquia quàm Lunae appareant: Lung enim deficiens aequaliter, &omnibus locis eidem hemisphaerio subiectis apparet: Sol verò iis tantùm quibus inter hunc &visum Luna incidit. Vident Antoeci nostri Solis eclipsim, quando Luna prope nodum paululum in Meridiem ab ecliptica recesserit: nos vbi in Boream: qui medium tractum tenent, quando in ipso nodo &meridiana linea fuerit. In ortu enim, &occasu aliam rursus parallaxim facit. Inde matutinae eclipses ante coniunctionem veram, vespertinae iam praeterita coniunctione accidunt. De motu Saturni, Iouis, Martis, Veneris, &Mercurij. CAP. XIX. MOVENTVR horum planetarum orbes per