Latin
CAPVT XII
Rembert Dodoens, De sphaera 102
Unproofread scanNot analysed yet
circulos eccentricos, ab ecliptica Solis via, vt Lunae, deficientes. Continet autem praeterea cuiusque or bis exiguum quendam orbem, quem epicyclum nominant, in quo particulatim planetae corpus, eodem quo orbis ordine ab occasu in ortum circumducitur. Hinc duplex horum planetarum motus: vnus ab orbe centrum epicycli circumferentis: alter epicycli rotae modę circumacti. Habent epicyci suas absides: summas ἀπόγρα, infimas περίγρα, in quibus varius, &diuersus planetarum motus apparet. In apogeio, epicycli motu orbis motum consequente, citatissime mouentur. In perigeio contranitente hac epicycli parte deferentis orbis motui, &propter celeriorem quàm sit ipsius orbis motum, non tardè modò, sed contra signorum ordinem etiam regressionem faciunt. Hos retrogrados: illos directos dicimus. Mediis temporibus stationarios, cum ferè quadrante circuli, ab vtraque abside epicycli absunt, sub eadem enim Zodiaci parte haerent, neque ad Orientem, neque Occidentem se promouentes. Statio verò duplex est: prima, à qua retroire incipiunt: secunda vbi desinunt. Prior statio Saturni, Iouis, &Martis vespertina est: Veneris verò, &Mercurij matutina. Altera, horum vespertina est, illorum verò maturina. Existimarunt veterum nonnulli hanc regressionem, à diurnae reuolutionis impetu secum omnia trahentis pronund c. defe Sc. mundi proficisci, in qua videtur Ouidius fuisse sententia de Sole nunquàm retrogrado, ita scribens: Nitor in aduersum, nec me qui caetera vincit Impetus, &rapido contrarius euehor orbi. Nun104 REMB. DODON. COSM. ISAG. Nunquam enim Sol retrogreditur, quia in epiciclio non fertur. Superiore loco Planeta in Apogeio &directus. In inferiore in Perigeio &retrogradus, mediis locis Stationarius. FINIS.