Latin
TYPOGRAPHVS
Rembert Dodoens, De sphaera 106
Unproofread scanNot analysed yet
Tres illae partes à veteribus traditae continentes sunt, angustis primùm finibus circumscriptae, ac deinde multis peregrinationibus &periculosis nauigationibus lustratae, multis terrarum accessionibus auctae sunt. Quarta pars ingens est, quam alij Insulam faciunt, alij Peninsulam esse volunt, ad occiduam mundi partem sita, qua Sol à nobis digressus ad Occidentem vltimum lustrat. De terrae diuisione. EVROPA distinguitur ab aliis terrae partibus, &clauditur, primùm ab Oriente, fluuio Tanai, rectaque linea ab huius fontibus in Boream porrecta, Meotide palude, Ponto, Propontide, &mari Aegeo. Atque his terminis ab Asia separatur. A Meridie, seiungitur ab Aphrica, mari Mediterraneo. Ab Occidente, mari Atlantico. A Septemtrione, Britannico, &Germanico. Aphrica ab Oriente terminos habet, Isthmum Iudaicum. A Meridie, Oceanum Aethiopicum. Ab Occidente, mare Atlanticum. A Septentrione, mare Mediterraneum. Asiae termini ab Occidente sunt iidem, quos ab Oriente Europa &Aphrica habent. A Septemtrione mari Scythico separatur: ab Oriente, Eöo Indico. A Meridie Indico Australi &Arabico seu mari rubro. De regionibus terrae partium praecipuis. EVROPAE regiones praecipuae sunt hoc