Latin
TYPOGRAPHVS
Rembert Dodoens, De sphaera 105
Unproofread scanNot analysed yet
TYPOGRAPHVS LECTORIS. Adiecimus hîc breuem terrae habitabilis ex COR. VALERIO descriptionem, quod studiosis haud ingratum esse poterit. De regionibus terrae. TERRAM totam, quae supra aquam ex tat, veteres in tres partes distinxerunt, Europam, Aphricam, Asiam. Quarum Europa minima est, Aphrica maior, Asia maxima. Europa ad Boream, &Occidentem vergit. Aphrica ad meridiem. Asia ad Orientem. Singulorum terminos posterior aetas multo longiùs &latiùs extendit, pluresque terrarum partes lustrauit. Quinetiam quartam orbis terrarum partem inuenit, quam ab Americi Vesputij inuentoris nomine dixerunt Americam, quae videtur Atlantis à Platone dicta fuisse: tota ferè Oceano circumdata ab occiduo Aphricae litore longissimè per Atlanticum Mare in Occidentem nauigantibus occurrit, ac longissimo terrarum tractu inde vsque ab arctico circulo, vbi Asiae coniuncta putatur, ad Antarcticum procurrens modico freto ab Australibus terris, quae nondum exploratae sunt, disiungitur, toti Europae atque Aphricae obiecta, &huius magnitudinem aequans.