Latin
CAPVT III
Rembert Dodoens, De sphaera 11-2
Unproofread scanNot analysed yet
Septentrio eandem perpetuò stationem seruent, immobilesque persistant: Oriens verò atqu. Occidens eundem caeli locum haud occupent, sed singulis diebus aliam caeli partem teneant: pro Solis videlicet per obliquum circulum Zodiacum decursu. Licet autem complures Orientes ac Occidentes hac de caussa designari possent, tres tamen antiquiores suis tantùm nominibus designarunt. Extremos nempè vtrinque duos, &tertios horum medios. Extremorum autem hi quidem Solstitiales: illi verò Brumales: medij Aequinoctiales nominantur.