Latin
CAPVT III
Rembert Dodoens, De sphaera 12
Unproofread scanNot analysed yet
Solstitiales, siue aestiui Orientes, Occinentesque dicuntur, Mundi partes illae, iuxta quas Sol aestiuo soltitio ortus, occasusque facit: Aequinoctiales, vbi aequinoctij temporibus: Brumales &Hiberni, circa quas hieme &brumali solstitio Sol oritur &occidit. Septentrio. Vspeluns, (AestiSolstiuus. tialis AequiAequi C8 Ortus noctianoctia- 3 Vlis. Brulis Himalis. bernus) XMeridies 8 Meridies. De dextris &sinistris, anterioribus ac posterioribus mundi partibus. CAPVT IIII. HABET quoque Mundus ex veterum Philo sophorum ac Mathematicorum sententia, Dextrum, Sinistrum, Anticum, &Posticum, Superum, &Inferum. Superum dicitur, quod medio omni ex parte incumbit, caelum vndio. sursum. Inferum ipsum vniuersi medium, terra, ad quam sponte sua cuncta feruntur grauia. In quo Philosophorum sententiae conueniunt: sed de dextris, sinistris, anterioribus, posterioribusque partibus, differentes veterum sunt sententiae. Nonnulli enim Ortiuas dextras, Occiduas sinistras, &ex consequenti, Septentriones anticas, Meridiem posticam, partes asserunt, in qua Plutarchus testatur, Pythagoram, Platonem, ac Aristotelem fuisse sententia.