Latin
CAPVT VI
Rembert Dodoens, De sphaera 16
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VI. MVNDI Elementaris regio, (quae vna ac propria eius pars est) praeter animantia, plantas, arbores, lapides, metalla, ac alia quàm plurima mixta, quatuor simplicia complectitur corpora, à Physicis elementa vocata: Ignem, Aërem, Aquam, &Terram. Ex quibus mixtorum omnium ortus ac generatio: in quae rursus omnia, Hippocrate autore, transeunt. Suprémum ac caelo proximum locum ignis occupare creditur. Proximum tenet aër ad aquae &terrae superficiem se extendens. Infimum atque vniuersi medium Terra, circa quam aqua cauitates, dehiscentesque eius partes subiens, vt Ouidius Metamor hoscon primo. Ignea contexi vis &sine pondere caeli Emicuit, summique locum sibi legit in arce. Proximus est aer illi leuitate, locóque. Densior his Tellus, elementáque grandia traxit, Et pressa est grauitate sui. Circunsluus humor Vltima possedit, solidumque coercuit orbem. De caelesti Mündi parte. CAP. VII. SVPRA elementarem ac inferiorem Mundi