Latin
CAPVT VI
Rembert Dodoens, De sphaera 17
Unproofread scanNot analysed yet
regionem siue partem, caelestis ac aetherea sita est, quam diximus lucis plenam, alterationisque omnis vacuam ac expertem. Continet autem haec, praeter altissimùm omnia cingentem ac coërcentem caeli complexum, nouem orbes mobiles. Quorum superior, inferiorem sic includit, vt totus eius concauo contineatur. Horum autem orbium, septem sunt Planetarum siue errantium stellarum. Octauus stellatum caelum &firmamentum dicitur. Hunc verò cum subiectis orbibus, ac elementis, maior includit nonus orbis, qui summa celeritate horarum virum viginti quatuor spatio integrum cursum perficit, subiectos orbes, Solem, Lunamque secum trahens.