Latin
CAPVT VI
Rembert Dodoens, De sphaera 19
Unproofread scanNot analysed yet
Sed hunc neque Ptolemaeus, neque qui multo posterior &nostrae aetatis est Nicolaus Copernicus agnoscit. Frustrà itaque alius orbis supra nonum imaginatur. praeter altissimum orbem illum, caelum Empyreum quod nominant, &subditos omnes orbes complectitur ac continet. De Planetarum orbibus. CAP. VIII. SEPTEM illi orbes, quos diximus intra octauum Caelum concludi, septem circumagunt sidera, quae ab incessu errantia, ac πλανῆτας veteres nominant: Chaldaei verò ἔρμηνεις, hoc est, interpretes appellant: quoniam incessu proprio res futuras ostendant, ac veluti deorum mentem interpretentur. Auctor Celius.