Latin
CAPVT VI
Rembert Dodoens, De sphaera 18
Unproofread scanNot analysed yet
Non desunt tamen, qui diurnam hanc reuolutionem non huic orbi, sed alteri superiori (quem decimum faciunt ac primum volunt esse mobile) tribuant. Nam nouo orbi motum illum acceptum referunt, quo octauus orbis vnà cum sideribus ac stellis in eo haerentibus, ab ortu in occasum progreditur, &XLIX. annorum millibus cursum absoluere creditur. quem tamen Ptolemaeus magnae construTledeta, Coetini diuce, constructionis lib. VII. proprium esse octauo orbi testatur. Induxit autem illos in hanc sententiam, motus quidam, quem accessus &recessus, siue trepidationis appellant, octauo orbi attributus.