Latin
CAPVT VI
Rembert Dodoens, De sphaera 23
Unproofread scanNot analysed yet
IN octauo orbe qui firmamentum dicitur, magnus stellarum haeret numerus, quae quòd eundem semper hactenus situm, aequalesque distantias inter sese seruauerint inerrantes ac fixae dicuntur: licet tamen earum sphaera motu quodam tardo, multis annorum milibus vix recurrens circumagatur. Sunt autem huius caelestis orbis omnes propemodum inerrantes stellae, cura &solertia mirabili à veteribus in imagines quasdam, quae &ἀστερίσμοι καὶ σχήματα, item ζώδια, signa: nonnullis μόρφωσες, aliis sidera vocantur, digestae: exceptis iis quae circa Australem mundi polum perpetuò hactenus delituerunt. Huiuscemodi autem simulacris stellae formatae sunt, vt magna earum multitudo discerni ac denotari possit: veluti Theon Iunior in Aratea expositione ait. Tanta enim multitudo stellarum neque per partes discerni, neque sigillatim denotari posset, nisi certis figuris &imaginibus distinctae forent. Porrò imagines caeli, quibus stellarum adusque M. XXII. phaenomena, situs, magnitudo &ordo explicantur, quemadmodum eas Claud. Ptolemaeus Mathematicae disciplinae princeps, in opere περὶ τῆς μεγάλης πραγματείας, quod Almagestum quasi μέγιστον, id est maximum, vocant, septimo &octauo libro tradit, quadraginta sunt &octo. Ex quibus nonnullae partem caeli Borealem tenent: aliae iuxta Solis viam Zodiacum efformant circulum: reliquae Australem partem occupant. Borealis Hemisphaerij siue partis, imagines sunt. 1. Arctos siue Vrsa minor quae &κυνόσουρα ab vna ex Idaeis nymphis Iouis nutricibus, vt Agloasthenes. Stellas habet septem, quarum quae in extremo caudae mundi vertici vicina, Polaris à Geographis vocatur. Vrsa, ἄρκτος maior, ἐλίκη. Septem quam stellae certantes lumine signant Qua duce per fluctus Graiae dant vela carinae. Vnde &ab Homero ἐλικώπες, quòd Elicen vrsam