Latin
CAPVT VI
Rembert Dodoens, De sphaera 24
Unproofread scanNot analysed yet
inter nauigandum obseruent, Graeci sunt dicti. At Phoenices &Poeni rei naualis peritiores minorem sequuntur. Dicitur autem vtraque currus, ἀμάξαι, plaustra &Septentriones: à septem stellarum numero. 3 Draco, Anguis &Hyginio serpens, sinuoso flexu inter duas arctos collocatus. fertur hic aurea mala Hesperidum custodiuisse, ab Hercule interfectus, &a Iunone sideribus appositus. 4 Cepheus, à Phoenicis filio Aethiopum rege Andronidae patre sidus cognominatum. 5 Bootes ἀρκτύρυλαξ, custos Erymanthidos vrsae, inter cuius crura rutilum ac clarum cernitur astrum, Arcturus: cuius ortus autumni principium, auctoribus Hippoc. &Galeno efficit. 6 Corona Borealis Ariadnea. 7 Engonasus, hunc in genua curuatum Eratosthenes Herculem dicit suprà Draconem collocatum, sinistra manu pellem leonis, dextra clauam tenentem. 8 Lyra, à Musis inter astra relata, qua, vt Manilius, quondam ceperat Orpheus Omne quod attigerat cantu, manésque per ipsos Fecit iter, domuitque infernas carmine leges. Vocant hanc recentiores Vulturem cadentem. Stellam in ore aut testa splendentem gerit, quę &Lyra. Olor ὄρνις auis, Gallina, Cygnus, ab eo in quem se Iupiter Ledam compressurus transformauerat.