Latin
CAPVT VI
Rembert Dodoens, De sphaera 26
Unproofread scanNot analysed yet
18. Equus prior, equiculus, praecisio equi. 19. Equus alatus, Pegasus πείγασος, de quo varia apud poëtas commenta. Stellas habet insigniores quatuor trapezij figuram reddentes. 20. Andromeda quae Mineruae beneficio sideribus asscripta est. 21. Triangulus &à Graecae litterae similitudine Δελπωτὸν, Mercurio sacrum sidus. Hucusque Borealis hemisphaerij imagines. Quae sequuntur iuxta ζωδιακὸν sunt circulum. 22. Aries signorum Zodiaci caput ac initium, inauratum cui esse vellus poëtae canunt. 23. Taurus cuius oris &faciei effigiem ὑαδες succulae, inter quas Lampadias, Romanis palalicium: collum πλειάδες Vergiliae occupant, ad aestatis initium exorientes. Quae septem sorores fuisse perhibentur, &filiae Athlantis ex Plione Nympha Nomina harum referente ex Arato Cicerone sunt, Alcyone, Merope, Celaeno, Taygete, Electra, Sterope &Maia. 24. Gemini, quos ferunt Castorem &Pollucem fratrum omnium amantissimos, vt antiquitas refert, fuisse. 25. Cancer obscurum sidus, in huius schemate sunt, quos Asellos appellant; à Libero patre in Cancri pectore figurati, qui cum salutis causa ad Iouis Dodonaei templum iret, ab Asinis per paludem, quae in itinere erat, transuectus dicitur.