Latin
CAPVT VI
Rembert Dodoens, De sphaera 27
Unproofread scanNot analysed yet
26 Leo insignis &lucida configuratio, stellas complures fulgentes habet, duas autem caeteris clariores, vnam in corde βασιλησκον Regulum: alteram in cauda, insignis vtramque magnitudinis. 27 Virgo, Erigone, Ceres &ab Arato Astrea, vnam prae reliquis insignem stellam in manu dextra habet, quam σάχυν, id est Spicam, &vindemiatricem agriculturae scriptores (quòd vindemiae tempore exoriatur) nominant. Tenet &alteram in ala Boreali πρστρυγητὴν, Latinè praeuindemiatricem dictam. 28 Libra, sub Scorpij configuratione olim habita, &ad priorem eius partem relata: vnde &χιλὴ à veteribus dicta reperitur. 29 Scorpius quibusdam &Nepa, ex claris multis stellis formatur, quarum lucidior in pectore Antares &cor Scorpij vocatur. Duorum signorum locum hic olim occupauit: Librae signum vt diximus comprehendens, vt Ouidius Metam. secundo. Est locus, in geminos vbi brachia concauat arcus Scorpius, &cauda, flexisque vtrimque lacertis Porrigit in spatium signorum membra duorum. Sagittarius, ex homine &equo compositus. Chiron Centaurus hic fuisse fertur, qui primus