Latin
DE SPHAERA, SIVE
Rembert Dodoens, De sphaera 31
Unproofread scanNot analysed yet
DE SPHAERA, SIVE COSMOGRAPHICAE ISA GOGES REMBERTI DODONAEI LIBER SECVNDVS. De caelo &Sphaerae caelestibus circulis. ACTENVS vniuersalem mundi faciem &partes generatim attigimus. Nunc de forma, situ, magnitudine partium tractare propositum &est. Qua in re quia subinde Puncti, Lineae, Superficiei, Figurae, Anguli, Circuli, Diametri, Sphaerae, Axis, &c. vocabulis opus erit: quae &qualia haec in Geometricis dicantur praemittendum. Quid Punctum? Punctum est, cuius pars nulla est: siue quid indiuisibile, hoc est, quod in partes deduci aut diuidi non potest. Quid Linea? Linea est longitudo absque latitudine; cuius termini, siue extrema, sunt duo puncta: si finita intelligatur.