Latin
DE SPHAERA, SIVE
Rembert Dodoens, De sphaera 32
Unproofread scanNot analysed yet
Quid linea recta? Linea recta est ab vno puncto ad aliud breuissima extensio. Quid lineae Parallelae? Lineae parallelae, sunt lineae aequidistantes; qua quantumuis protrahantur, numquam concurrunt, sed aequaliter semper à seipsis remotae. Quid superficies? Superficies est longitudo, latitudinem tantum habens, cuius extrema &termini sunt lineae. Quid figura? Figura est quae termino vel terminis clauditur siue quae sub aliquo vel aliquibus terminis comprehenditur. Vt termino clauditur, &sub vno comprehenditur Circulus: sub terminis verò, reliquae omnes figurae. Triangulus, Quadrangulus, Pen tagonus &c. Quid Angulus Angulus est duarum linearum contactus. Quid Angulus rectus? Angulus rectus est, qui ex recta linea, superrectam lineam cadente, &vtrimque duos aequales angulos faciente producitur: vt a Quid Angulus obtusus? Angulus obtusus dicitur, qui recto angulo ma Vior est: Quid Angulus acutus? Angulus acutus nominatur, qui recto angulo minor est: vt e, Quil