Latin
DE SPHAERA, SIVE
Rembert Dodoens, De sphaera 34
Unproofread scanNot analysed yet
Angulus solidus est, qui sub pluribus quàm duobus planis angulis, in eodem plano non existentibus, ad vnum signum siue punctum concurrentibus &constitutis, continetur, vt sunt anguli in cubo siue tessera. Quid Sphaera? Sphaera est corpùs solidum rotundum globosum, vna superficie contentum, in cuius medio punctum est, à quo omnes lineae ad circumferentiam ductae, sibi inuicem sunt aequales. Cuius facilem atque artificialem structuram Euclides vndecimo Geometricorum elementorum ostendit, sphaeram his verbis describens: Sphaera est, quando semicirculi manente diametro, circumductus semicirculus in seipsum rursus reuoluitur vnde incepit, coassumpta figura. Centrum Sphaerae quid? Centrum σραίρας punctum illud in medio eius est, à quo omnes lineae rectae quaque versus ad superficiem ductae sibi inuicem sunt aequales. Quid Sphaerae dimetiens: Diameter siue dimetiens sphaerae, vocatur quaelibet recta linea, per sphaerae centrum transiens, ex vtraque parte, sub ipsius sphaerae superficie terminata. Quid Axis SphaeraeAxis diameter est ille, circa quem sphaera voluitur ac circumducitur. Quid Poli Sphaerae? Extrema puncta axem in superficie terminantia, poli, cardines &vertices vocantur. De Mundi &caelestium orbium figura.