Latin
DE SPHAERA, SIVE
Rembert Dodoens, De sphaera 33
Unproofread scanNot analysed yet
Quid Circulus? Circulus est figura plana, quae vna circumducta linea continetur, in cuius medio punctus est, à quo ad circumferentiam omnes productae lineae sibi inuicem sunt aequales. Quid Circumferentia? Circumferentia est linea circulum continens, ad quam à centro ductae omnes lineae aequales sunt. Quid Centrum Circuli? Centrum circuli punctus ille medius est, à quo lineae aequales ad circumferentiam ducuntur. Quid Diameter Circuli: Diameter Circuli, siue Dimetiens Circuli, est recta linea per circuli centrum transiens &ex vtraque parte in circuli circumferentia terminata, circulum in duas aequales partes diuidens. Quid Semicirculus: Semicirculus est dimidia Circuli pars, siue figura, quae sub dimetiente circuli &dimidia circumferentiae parte continentur. Quid Arcus? Arcus siue sectio aut segmentum circuli, est quaeuis circuli figurae pars, quae sub recta linea &circumferentiae parte semicirculo maiore aut minore continetur. Quid solidum siue corpus? Solidum siue corpus dicitur, quod longitudinem, latitudinem, siue crassitiem habet, vt tessera siue cubus: Solidi verò termini, siue extrema, sunt superficies. Quid angulus solidus?