Latin
CAPVT II
Rembert Dodoens, De sphaera 42
Unproofread scanNot analysed yet
Ascendens est à puncto Hiberni Solstitij, vsque ad Aestiuale Solstitium. ab hoc verò vsque ad illud Descendens. Sub Zodiaco autem mouentur omnes Planetae, propriumque cursum diurnae reuolutioni contrarium perficiunt. Sol quidem vno continuo tramite in nullam deflectens partem: reliqui verò flexuosa progressione vltra citraque Solis viam exorbitantes. Ex qua caussa huic soli circulo latitudo attributa, quam veteres, vtrimque à Solis via sex, hoc est in totum XII. gradibus determinarunt, posteriores verò XVI. concluserunt. Solis autem via per mediam circuli superficiem transit, &in duas partes aequales secundum latitudinem secat. Vocatur haec ἐκλειππκὴ à deliquio Sub hac Luna Soli opposita aut coniuncta eclipsim siue deliquium facit. Diuiditur porrò Zodiacus &in XII. signa, quodlibet verò signum in gradus triginta, sic vt in toto signifero gradus CCCLX. sint. Partitur vlterius omnis gradus in minutias primas sexaginta. Et hae vlterius in pares secundas. Secundae verò in totidem minutias tertias. Tertiae deinde in quartas, &ita deinceps. Signa in quae diuiditur sunt: Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo, Libra, Scorpius, Sagittarius, Capricornus, Aquarius, &Pisces. Quae ordine suo pulchre Manilius sic describit: Aurato princeps Artes in vellere fulgens, Respicit admirans aduersum surgere Taurum, Summisso vultu Geminos, &fronte vocantem,