Latin
CAPVT II
Rembert Dodoens, De sphaera 43
Unproofread scanNot analysed yet
Quos sequitur Cancer, Cancrum Leo, Virgo Leone,
Aequato tum Libra die, cum tempore noctis
Attrahit ardenti fulgentem Scorpion astro.
In cuius caudam contentum dirigit arcum.
Mixtus equo volucrem, missurus iámque sagittam,
Tum venit Augusto Capricornus sidere flexus.
Post hunc inflexam diffundit Aquarius vrnam
Piscibus assuetas auidè subeuntibus vndas,
Quos Aries tangit, claudentes vltima signa.
Horum autem signorum sex quidem Borealia ac
Septemtrionalia appellantur, quae scilicet in Boreali parte conspiciuntur. Reliqua alterius medietatis Australia ac Meridionalia dicuntur. Sic &quae in medietate ascendente Ascendentia: in descendente Descendentia nuncupantur. Septemtrionalia sunt Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo. Meridionalia: Libra, Scorpius, Sagittarius, Capricornus, Aquarius, Pisces. Ascendentia: Capricornus, Aquarius, Pisces, Aries, Taurus, Gemini. Descendentia: Cancer, Leo, Virgo, Libra, Scorpius, Sagittarius.
Signorum Zodiaci ordo, notae, &nomina.
Signa Austrina.
Signa Borealia.
Libra
V Aries
m Scorpius
Taurus
Sagittarius
I1 Gemini
γν Capricornus
&Cancer
Aquarius
S Leo
m Virgo
X Pisces.