Latin
CAPVT II
Rembert Dodoens, De sphaera 45
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt vtriusque latitudinis termini siue fines, Zodiaci poli, qui quadrante circuli, hoc est gradus nonaginta ab ecliptica distant. Qua de causa maxima quoque latitudo graduum est XC. neque hos excedere potest. Declinatio siderum siue stellarum est earum ab Aequatore versus aliquem polorum Mundi recessus ac distantia. Duplex quoque &haec est. Borealis vna, &Australis altera. Borealem declinationem habent omnes stellae quae ab Aequatore versus Septemtrionem positae sunt: Australem quae ab altera parte. Sic Latitudine Boreales sunt, quae ab ecliptica in Septemtrionem vergunt: Australes vero siue Meridionales alterius medietatis. CAP. IX. De Tropicis. ZODIACI duo illa longissimè ab Aequatore distantia puncta, Solstitialia nuncupata, duos hinc inde diurna reuolutione circumducta, circulos ad Aequatorem parallelos describunt, obliquitatis Zodiaci metas extremas, quos τροπικους, id est, reuersiuos nominant: ab ipsa nempè Solis τροπῇ siue conuersione. Ad hos enim cum Sol peruenerit regressionem versus Aequatorem facere incipit. Sunt autem hi circuli ex minoribus, qui Sphaeram ininaequales partes diuidunt. Vnus horum circulorum Borram siue Septentrionem versus situm habet, qui τροπικὸς θέεινος, id est Tropicus Solstitialis, &Astiuus &Cancri Tropicus appellatur. Alter in Austrum declinat, τροπικὸς χειμέεινος, Tropicus hiemalis siue Brumalis &Tropricus Capricorni dictus est.