Latin
CAPVT II
Rembert Dodoens, De sphaera 48
Unproofread scanNot analysed yet
Sub hoc Sol diem breuissimam, noctem verò tenebrasque longiores facit: quod tempus veteres Brumam vocant, vnde circulo Brumali nomen. Sub illo verò diem longissimam &noctes breuiores adfert, aestiuam reciprocationem peragens. De Polaribus circulis atque inibi de parallelis. CAP. X. ARCTICVM &Antarcticum polares circulos, Zodiaei poli (quos scripsimus à Mundi polis deflectere) diurna reuolutione circumacti, circa Mundi vertices describunt. Arcticus vocatur qui ad Borealem cardinem circumscriptus est: Antarcticus verò qui circa alterum polum arctis oppositum. Hic semper nobis in Europa latet: ille verò suprà Horizontem perpetuò circumducitur. Sunt autem circuli isti duo ex minoribus similiter Sphaerae circulis, &ad Aequatorem duosque Tropicos paralleli, hoc est, omnibus suis partibus aequidistantes. De his MaDe his autem quinque parallelis eleganter M. nilius Astronomicon primo: