Latin
CAPVT II
Rembert Dodoens, De sphaera 48-2
Unproofread scanNot analysed yet
COLVRI maiores circuli sunt in Mundi polis concurrentes, per quos Zodiacus &Aequator, in pares quatuor quadrantes, diuiduntur. Horum vnus aequinoctialis per vtrumque mundi polum &aequinoctialia puncta ducitur, alius per Mundi &Zodiaci polos ac solstitiales partes, quem colurum solstitialem vocant. Nomen his ab imperfectione &quòd toti nunquàm oriantur inditum. Partes enim austrino polo vicinae sub Finitore perpetuo deprimuntur. Graeci autem κόλουρα mutila dicunt ac imperfecta. De Horizonte &Meridiano. CAP. XII. HORIZON siue Finitor maior quoque circulus. conspectam Mundi partem ab inconspecta hic dirimit atque distinguit, ac visionis nostrae terminus est. Secundum autem hunc Mundi partes, tum &Sol, Luna, sideraque oriuntur ac occidunt. Meridianus ex maioribus vnus similiter est. per Mundi autem &Horizontis polos hic transit, quem cum Sol incidit medium diem, mediamo noctem facit: vnde &mediae diei, mediaeque noctis circulus dicitur. Sunt autem Horizontis poli, puncta duo, vnum verticale, Zenith vocant, quod in caelo directè, &ad perpendiculum capitibus nostris imminere imaginamur; ita vt recta linea à mundi centro per verticem nostrorum capitum ducta, in illud necessario desinat. Alterum huic oppositum sub Horizonte latens, Nadir quod dicitur. Imaginari autem oportet hos duos circulos cum punctis istis suis terrae locis, semper quiescere &nunquam loco moueri, omnes aute alios Sphaerae circulos cum caelo circumagi atque reuolui. Habet tamen vnaquaeque regio proprium Horizontem &Meridianum, ab aliarum differentes atque diuersos. Mutantur enim hi circuli, situ in terra mutato.