Latin
CAPVT II
Rembert Dodoens, De sphaera 49
Unproofread scanNot analysed yet
Horizon quidem, quoque versus situs commutetur: Meridianus tamen si rectè ad polos tendatur idem permanet, sed ad Orientem Occidentémue vel obliquo itinere progredientibus cum Horizonte mutationem subit. gertex. DIDe duplici Horizonte. CAP. XIII. DVPLEX Horizon est: rectus &obliquus. Rectus vocatur vtrumque mundi polum attingens, &aequatorem ad angulos rectos intersecans &in ipso polos suos habens, sine ad quem Aequator rectè erigitur, vt locorum Asię, Africae &Americae Aequatori subiacentium. Obliquus neque per Mundi polos transit, neque Aequatorem secundum aequos anguos diuidit, sed ad hunc circulus Aequator inclinatur; qualis locorum omnium Aequatori non subiacentium. Secundum hanc autem Horizontis differentiam, mundus quoqu.