Latin
CAPVT II
Rembert Dodoens, De sphaera 50
Unproofread scanNot analysed yet
in rectam ac obliquam Sphaeram diuiditur. Recta Sphaera dicitur, cuius Horizon rectus. Obliqua siue inclinis quae obliquum habet Horizontem, quae &pro modo inclinationis ac obliquitatis Zodiaci non mediocres differentias obtinet. Quo enim propius ad Aequatorem poli Horyzontis accesserint, hoc magis similis obliquae Sphaerae situs, recto orbi apparet. Quantò verò ab eodem longius recesserint, tantò obliquitas eius maior videtur. Ex his constat perpaucos rectae Sphaerae positus esse, complures verò ac propemodum infinitos obliquae. Sphaera obliqua. Sphaera recta. Zenith De duobus circulis limitibus obliquitatis Horizontis.