Latin
CAP. XIIII
Rembert Dodoens, De sphaera 54
Unproofread scanNot analysed yet
Illis Canopus in Argonaui insignis stella exoritur, quàm non cernit Italia. Haec verò Eridani postremam elaram stellam videt, in extremis Galliae Belgicae finibus numquam exorientem. CAP. II. De Forma aquae. QUOD aquae, siue maria eandem quoque cum cerra formam obtineant, pręter quod ex iisdem obseruationibus id quoque fiat manifestum, ex nauium in mari progressu hoc quoque deprehendi potest. A littore siquidem recedente naui, &iam è conspectu abrebta, malum adhuc conspicuum paulatim descendere videtur, &tandem totum quoque occultatur. Sic &signum aliquod in littore existems, abeunte naui sensim quoque conspectum fugit, &primùm è prora, postea verò &è mali summo videri desinit. Cuius non alia est caussa quàm inter medius aquae tumor. Simili modo &aduenient lines eorum quae naui, iis qui in ea sunt, magni in littore crescere videntur, quasi ab ipso mari emertumorem submersa gant, quae antea propter aquae videbantur. Dependentes praeterea vbique gutt &pulueri illatae abin paruos glomerantur orb. Et, quod magis im soluta rotunditate cerm rum, in poculis repletis liquor nonnunquàm se supra ora attollit.