Latin
CAP. XIIII
Rembert Dodoens, De sphaera 55
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde minimè dubitare quisquam potest, globosam etiam aquae à natura figuram datam atque concessam. Quòd Aqua &Terra globum vnum perficiant. CAP. III. CVM autem terra arida &sicca constare per se sine humore non posse videretur, neque rursus aqua sine sustinente terra, à summo opifice Deo curatum est, vt hac permanente, illa verò sinus pandente, &mutuo veluti amplexu iuncta, in vnius absoluti globi formam coirent. Neque hanc terrae formam montium excelsi vertices, valliumque decliues descensus impedire possunt, cùm non sensibilem ad magnam terrae vastitatem molem obtineant. Terrae autem huiuscemodi cum circumfusa aqua globo, formam tributam, &supradicta ostendunt maximè autem omnium, &perfectissimè Luna deficiens. Talem quippe figuram habere terram cum circumfluentibus aquis oportet, qualem vmbu ipsius ostendit. At cùm haec non quadrangula, triangula, aut aliàs multiangula, sed absoluta rotunditate conspiciatur, Sphaericam terrae cum aqua superficiem esse conuincit. Ex quo manifestum, terram, simul &aquam, vni centro inniti, iisdem cocludi verticibus: dehiscentes terrę partes aqua sub eunte atque explente. CAP. IIII. De Terrae situ.