Latin
CAP. XIIII
Rembert Dodoens, De sphaera 60
Unproofread scanNot analysed yet
tri De terrae ad Solem, &Lunam quantitate, ac distantia. CAP. VII. LICET indefinitam caeli ad terram magnitudinem esse ostensum sit, minimè tamen inde sequitur eodem se modò terram ad Solem, Lunamque habere, quos constat adeò longo interuallo à stellato caelo deorsum distantes esse, vt sensibilem ad vtrumqne horum, quantitatem, terrae globus habeat. Quod ipsae Solis Lunaeque parallaxes euidentissimè ostendunt, quas habere non possent, nisi terrae globus sensibilis, comparatione vtriusque, magnitudinis foret.