Latin
CAP. XIIII
Rembert Dodoens, De sphaera 59
Unproofread scanNot analysed yet
Circulari verò motu nec terra mouetur. Nam cum simplex sit corpus, cuius proprium vno tantummodo motu moueri; atque hanc natura sua deorsum ferri, ex partibus ab hac auulsis constet, circulariter moueri haud posse apparet. Iam vt circularis latio rectae opponitur, simplex autem corpus duobus contrariis motibus, Aristotele auctore, non mouetur, quàm ob caussam per circuitum circumferri nequit. Quòd terra cali comparatione puncti instar sit. CAP. VI. TERRA licet vastae &haud exiguae sit magnitudinis; caeli tamen stellarum fixarum comparatione, nullius momenti quantitatem obtinet sed puncti instar est. Horizon etenim aequaliter semper conspectam caeli partem, ab inconspecta dirimit; &perpetuo sex signa Zodiaci supra Horizontem eminent, &sex reliqua sub illo latent, vt nocturno tempore commodè obseruari potest. Hęc autem sic se non haberent, si terra alicuius momenti caeli respectu esset, sed tantummodo per centrum ducta superficies in aequales partes caelum ac Horizontem diuideret. Immensum praeterea esse caelum comparatione terrae ac infinitae magnitudinis, speciem prae se ferre lineae quoque illae rectae ostendunt, quae ab Oriente Aequinoctiali per quemuis terrae locum ductae, in aequinoctialem Occidentem desinunt: qualis illa est, quae in Horologiis Solaribus, sextam horam, matutinam &vespertinam indicat. Non posset autem huiusmodi linea in quouis terrae loco in vtrumque aequinoctialem cardinem desinere, &recta simul esse, nisi terra respectu octaui caeli sensus nostri aestimatione, veluti punctu foret. Horologium Solare.