Latin
CAPVT IX
Rembert Dodoens, De sphaera 66
Unproofread scanNot analysed yet
Polo enim Horizontis siue Zenith, ab Aequatore deflectente, necessario Horizon à Mundi verticibus recedit: debet siquidem semper à polis suis aequidistare, quod fieri non posset, si non inter Aequatorem ac Zenith aequales Meridiani arcus interciderent, iis, qui à Mundi polis ac Horizonte intercipiuntur. Vnde non solùm poli eleuatio pro latitudine dicitur, sed ex ipsa quoque verticis Mundi altitudine, locorum latitudo quaeritur, inuenitur ac cognoscitur. De Zonis. CAP. X. QUATVOR minores paralleli quinque interrae superficie spatia concludunt, zonas, &fascias, nonnulli plagas nuncupant, quibus ab aëris &locorum praedominante qualitate nomina veteres dedêre. Quae circa cardines Arctico, &Antarctico septae circulis, frigidae vocantur: quod Sole plurimum à vertice remoto, infesto rigore &perpetuo ferè premantur gelu. Desertae autem creduntur, &magna ex parte incognitae iacent. Media inter vtros que sita Tropicos, quam medius Aequator diuidit, torrida à veteribus dicitur, propter Solis enim con tinuum iuxta verticem discursum, &radiorum re ctitudinem, perpetuo aestu torreri, &vix, aut aegie habitabilis olim credita est. Reliquae, quae inter torridam, ac rigentes; Tropicos, &polares, Solead verticem nunquam veniente, aut longius quàm pal giam uamttlum . frigida zona Anctica sao Wtemper arcti. Torrua Torrida zua. Vona Q temperata ant, (UbMnlaa Trigida sutar. a pummg par est recedente, caloris frigorisque vicissitudinem seruant, temperatae idcirco dicuntur. De his Virgilius Georgicon primo μεταρορικῶς, nam propriè vt annotauit Seruius zonae in terra: Quinque tenent caelum zonae, quarum vna corusco Semper Sole rubens, &torrida semper ab igni: Quàm circum extremae dextra, laeuáque trahuntur, Caerulea glacie concretae, atque imbribus atris, Has inter mediamque, duae mortalibus aegris Munere concessae diuûm. Praeter hoc verò insigne ex aëris qualitate, discrimen, dissident inter se Zonae vmbrarum quoque Meridianarum differentia. Torridam enim zonam Amphiscij: rigentes Periscij: temperatas qui Heteroscij dicuntur, tenent. De Amphisciis, Perisciis &Heterosciis.