Latin
CAPVT XI
Rembert Dodoens, De sphaera 68
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XI. AMPHISCII dicuntur torridae zonae habitatores, quòd vmbrae illorum Meridianę in vtrumque Mundi polum ferantur. Sole siquidem ad Aestiuum siue Cancri tropicum accedente, versus Antarcticum polum &Mundi partem sinistram mittuntur. Hoc verò ad Capricorni Tropicum transmigrante, in dextram siue Aquilonem cadunt, vnde &in hac media terrae zona, bis Sol ad verticem peruenit, &bis vmbrae Meridie absumuntur: &duas aestates, hiemesque vna annua Zodiaci peruagatione Sol efficit. Aestates quidem ad verticem accedens, hieme, verò ad Tropicos deflectens. Periscij siue circumumbratiles dicti sunt, quibus molarum modò vmbrae circumuoluuntur, &rigentes zonas inhabitant, ibi enim Sol aestiuo solstitio extra semper apparentium circulum eminens, diurno circuitu in gyrum versatus, vmbras quaque versum proiicit. Ab Amphisciis Periscij differunt, quod illi non nisi multo interposito tempore vmbras in vtramque partem mittant, hi verò, vno diurno circuitu in omnem. Heteroscij sunt, qui in vnam tantùm partem vmbras Meridianas mittunt: cuiusmodi sunt temperatarum Zonarum inhabitatores: veluti nos inter Tropicum Aestiuum &Arcticum circulum siti, quorum vmbrae Meridianae, perpetuo versus Septemtrionem cadunt. De Perioecis, Antoecis &Antipodibus.