Latin
RVM MENTIO FACTA
Rembert Dodoens, De sphaera 8
Unproofread scanNot analysed yet
Corn. Scrib. Grapheus.
SI caeli, si telluris spatia ardua, tractus
OImmensos, vastos orbeis cognoscere, Olympi
Inspectare domos, variantia sidera, claras
Stellarum flammas, venientia, euntia, miro
Ordine signa, vtrosque polos ceu tangere vtraque
Ipse manu, cunctas (veluti sis vndique praesens)
Cernere mundi vrbes, populos, regna omnia coram
Perlustrare oculis, Libyam, Europamque, Asiaeque
Ingentes campos absens percurrere, vastum
Oceani pelagus, regna illa immania, siccis
Vel pedibus penetrare procul: si denique totum
Caelumque, terramque velis comprendere, quamuis
Nusquam dimoueare loco, sedeasque quietus
In tacito solus thalamo, Heus age, volue, reuolue
Haec Dodonaeis diuina oracula pridem
Deprompta ex adytis, magnos hos accipe laetus
Thesauros, haec praeclara, haec ingentia dona,
Quae Dodonaeus longè clarißimus Heros
Vltrò osfert: haec &seras, atque ostia pandent,
Ostendentque viam, qua vel penetralia caeli,
Vel vastas terrae regiones, vndique ab omni
Tutus adire metu posses. Multi hactenus istuc
Conatu coepere pio: verùm optimus iste
Prae reliquis (veniam admittent) bene praestitit Heros.