Latin
CAPVT II
Rembert Dodoens, De sphaera 82
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT II. APPARET circa diurnam reuolutionem in dierum, noctiumque quantitate, siderum exortu atque occasu magna, &inaequalis diuersitas. Quia enim Horizon alius rectae, alius obliquae Sphaerae est, vt superius dictum est, non omnibus locis dies, noctes que semper aequales, vel stellarum ortus, &occasus similes, sed alij in recto, alij in obliquo orbe fiunt. Aliter enim Horizon rectus, aliter obliquus, parallelos eos intersecant, quos diximus Solem, sideraque diurni motus reuolutione describere. Horizon rectus omnes, &in aequales portiones intersecat transit enim per mundi vertices, super quibus, haec diurna reuolutio fit. Obliquus verò, non omnes sed eos tantùm, qui intra circulos obliquitatis suae limites continentur, quos &inaequaliter diuidit, excepto vno Aequatore, quem in aequalia necessario partitur. Maiores enim in Sphaera circuli, non nisi pe aequalia se mutuo secant. In recto igitur orbis situ, vbi Aequator ad Horizontem rectus insistit, stellae omnes oriuntur, ac occidunt; &dies noctibus perpetuò aequales fiunt. In obliquo orbis positu, quaedam apparent semper stellae, aliae verò perpetuò delitescunt, quae scilicet, ab iis circulis excluduntur, quos Horizontis obliquitas, inclinationis sut limites ad Aequatorem parallelos describit. Excluduntur verò omnes, quae declinationem maiorem habent, distantia horum circulorum ab Aequatore, ex quibus apparent semper, quae circa Arcticum polum: latent, quae ad Antarcticum reuoluuntur. Quae autem oriuntur inaequales ortus, &occasus faciunt; dies verò bis tantùm vno anno noctibus aequales, reliquo tempore semper impares: aestate quidem dies longiores, noctes breuiores: hieme breuiores dies, &tenebras longiores.