Latin
CAPVT II
Rembert Dodoens, De sphaera 83
Unproofread scanNot analysed yet
Arcus enim diurni, qui Boreali lateri adiacent, semicirculo maiores in nostro situ sunt. In Austrino verò minores. Econtrà nocturni hi maiores, illi minores. Vnde etiam sit, quòd stellae omnes Borealem latitudinem habentes nobis citius oriantur, serius occidant: Australes serius oriantur, maturius autem ad occasum perueniant. Cùm autem haec magnitudinis dierum, ortuum, occasuumque stellarum inaequalitas, &diuersitas etiam in diuersis terrae locis inaequales reperiantur, (Horizon enim non aequè obliquus vbique est) operaepretium videtur diuersitatem ac inaequalitatem circa ortus, occasusque stellarum: dierum incrementa, ac decrementa, quàm in praecipuis terrae, secundum parallelos, &Zonas locis, diurna caeli reuolutio, cum annuo Solis motu ad obliquum Horizontem parit, breuiter explicare. A medio autem, &sub Aequatore situ auspicabimur, vt collatione huius, aliorum inaequalitas, euidentius, manifestiusque appareat. De locis quae sub Aequatore. CAP. III. SVB Aequatore, praeter dierum, &noctium perpetuam aequalitatem, &stellarum omnium or tum, &occasum, quos circa rectum Horizontem, diurnus caeli motus adfert, eo quoque loci, quòd vertex in Aequatorem incidat, bis per annum Sol verticibus imminet, iis scilicet diebus, quibus in reliquis terrae locis Aequinoctia aguntur, quo tempore Meridie vmbrae nullae redduntur. Quatuor solstitia fiunt: singula sub Tropicis, vt nobis, sed hiberna: duo sub Aequatore aestiua &alta, ex qua caussa Lucanus Aequatorem alti Solstitij circulum vocat, de recto Mundi situ scribens: Hic quoque nil obstat Phoebo, cùm cardine summo Stat librata dies, truncum vix protegit arbor Tam breuis in medium radiis compellitur vmbra. Deprehensum est hunc esse locum, quo circulus alti Solstitij medium signorum percutit orbem.