Latin
CAPVT II
Rembert Dodoens, De sphaera 85
Unproofread scanNot analysed yet
Inaequalitas tamen exigua est, quòd Horizon non multum à recto deflectat, qua de caussa longiores dies horarum ferè sunt, plus minus, tredecim. Videtur &hic annuus Solis motus, duas aestates, hiemesque facere; sed hiemes inaequales sunt: longior enim &rigentior, quae breuiores dies habet. De locis, quae sub Tropicis. CAP. V. SVB Tropicis degentes heteroscij sunt, Meridianas enim vmbras in vnam solam partem mittunt. Semel vmbra eorum absumitur, cùm Solstitio aestiuo per verticem Sol fertur. Anni tempora quae nobis: aestas vna, hiems vna: Horizontis obliquitas maior est, vt &dies longior horarum XIII. cum semisse sit. Sidera quae inter polares continentur, non oriuntur aut occidunt: voluuntur enim extra Horizontis obliquitatis limites, qui in hoc situ cum polaribus conueniunt. De nostro situ, qui est inter Tropicum aestiuum &Arcticum circulum. CAP. VI. IN nostro orbe, nunquàm vel Sol ad verticem