Latin
CAPVT II
Rembert Dodoens, De sphaera 85-2
Unproofread scanNot analysed yet
venit, vel Meridianae vmbrae absumuntur, licet aestate quàm reliquo tempore minores: vergunt autem semper in Boream. Pauciores oriuntur, ac occidunt stellae, plures in occulto, &aperto sunt: sensim increscentibus, &ad Tropicos accedentibus Horizontis obliquitatis limitibus. Dierum inaequalitas magna est, &quò à Tropicis situs remotior est, maior: vt &ad viginti quatuor horas, locis quae proximè polarem sunt, propemodùm increscant. Manent apud Antoecos nostros, qui alteram temperatam Zonam tenent, haec similia, sed non pariter eueniunt. Illis apparent Meridianae stellae: nobis Arctoae.