Latin
CAPVT X
Rembert Dodoens, De sphaera 88
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT X. TALES ergo stellarum ac Solis, in recto &obliquo orbe Ortus, Occasusque fiunt. Nunc qualiter Aequator &Zodiacus in vtroque mundi situ oriantur, videndum. Aequator circulus, quia Horizontem in eodem semper caeli loco, siue rectum, siue obliquum, &secundum aequales dimensiones intersecat, eodem modo &aequaliter in vtroque situ oritur, ac occidit, in aequalibus semper tempo ribus aequales circuli sui partes, &in Orientali a Occidentali Horizonte, &Meridiano circulo tranmittens. Zodiacus verò quod ad Horizontes se alo modo neque similiter habeat, aliter in recto orle, aliter in obliquo oritur. In recto quidem orbe, onnia signa vniformiter, &similiter ferè exoriunur: in obliquo verò non, sed quaedam signa rectè, alia obliquè. Descendens enim Zodiaci medietas, quae est ab initio Cancri ad finem Sagittarij, exoiens, rectiùs super Horizonta assurgit, &cum pliribus Aequatoris partibus: reliqua ascendens à capie Capricorni ad calcem Geminorum, cum paucioribus Aequatoris partibus ad Aequatorem magis obliqua. Occidens verò illa obliquius; haec rectius descendit. Qua de caussa, quae in Zodiaci destendente parte sunt ascensionis rectae, &obliquae descensionis signa dicuntur; quae in altera ascensionis obliquae, descensionis rectae; vt breuiter versiculi isti docent: Recta meant, obliqua cadunt à sidere Cancri Donec finitur Chiron, sed caetera signa Nascuntur prono, descendunt tramite recto. Ascensiones rectae signorum. Ascensiones obliquae. Trahunt sidera rectae ascensionis maiorem in