Latin
CAPVT II
Rembert Dodoens, De sphaera 87
Unproofread scanNot analysed yet
Vmbrae, toto eo tempore, quo Sol per apparentem Zodiaci partem transcurrit, circumaguntur: ex quo locorum horum habitatores Periscij dicuntur. CAP. IX. De his quae sub polis. SVB polis si habitatio vlla esse potest, Horizon, &Aequator idem circulus sunt: nihil oritur aut occidit, sed diurno motu in gyrum versata semper apparent, quae in supero hemisphaerio: latent quae n inferiore: nisi quae alius motus in conspectum roduxerit, cuiusmodi Sol est, qui toto eo tempore, uo Borealem Zodiaci partem ab Ariete in Libram decurrit, in orbem rotatus apparet; reliquo tempore latet. Annum hîc nox, &dies vnà complent: aestatem des, hiemem nox efficit. De hoc situ sic Manilius: Si verò natura sinat sub vertice caeli, Quem gelidus rigidis fulcit compagibus axis, Aeternas superare niues, orbemque rigentem Prona Lycaoniae spectantem membra puellae, tantis erit caeli species, laterúmque meatus Turbinis in morem recta vertigine currit, Iide tibi obliquo, sex tantum signa patebunt, Crcuitu nullos vnquàm fugientia visus, Sel teretem accliui mundum comitantia semper. Hu erit vna dies per senos vndique menses, Dimidiumque trahens, contextis lucibus annum. Nurquàm erit occiduus quod tanto tempore Phoebus, Dumbis terna suis perlustrat cursibus astra, Sed circum volitans recto versatur ab orbe. At simul è medio praeceps descenderit orbe, Inferiora petens deiecto sidera cursu, Et dabit in pronum laxas effusus habenas, Per totidem menses iunget nox vna tenebras. De Ortu &Occasu Aequatoris, &Signiferi.