Latin
CAPVT X
Rembert Dodoens, De sphaera 92
Unproofread scanNot analysed yet
Heliacus, ἡλιακὸς ortus dicitur, vbi diluculo ante Solis exortum sidus, quod sub eius radiis delituit, apparere incipit: apparitionem magna ex parto vocamus. Occasus Heliacus quando vesperi post Solis occasum apparere desinit: occultatio quoque nuncupatur. Oriuntur Heliacè sidera quae Sol praeteriit, &post se reliquit: sic occidunt ad quae motu proprio accedit. Ceterùm quotiescumque apud veteres, aut etiam recentiores scriptores, ortuum, occasuumue, Hyadum, Pleiadum, Orionis, Arcturi, Haedorum, Caniculae, Vindemiatricis, &aliorum similium siderum, mentio facta est, non de quouis, aut omni simpliciter illorum exortu, atque occasu scripsisse eos existimandum est, sed de Ebis siue matutinis tantum. Hos enim, veteres Philosophi, Medici, &horum principes, Hippocrates &Galenus, diligentissimè non abs re obseruarunt, &simpliciter ortus, &occasus dixere; reliquos aut negligentes, aut certè non admodum obseruantes: exceptis poëtis, qui de aliis ortibus, occasibusque interdum intelligi volunt.